domingo, 28 de octubre de 2012

Himno a Cristo Rey

Himno a Cristo Rey


Dominus Noster Iesus Christus Universorum Rex
Vesperhymne: Te Saeculorum Principem
Sung by the community - the Daughters of Mary, Mother our Savior



TE SAECULORUM PRINCIPEM

Te saeculórum Príncipem
Te, Christe, Regem gentium,
Te mentium, te cordium
Unum fatemur arbitrum.

Scelesta turba clamitat:
"Regnare Christum nolumus".
Te nos ovantes omnium
Regem supremum dicimus.

O Christe, Princeps Pacifer!
Mentes rebelles subjice:
Tuoque amore devios,
Ovile in unum congrega.

Ad hoc cruenta ab arbore
Pendes apertis brachiis,
Diraque fossum cuspide,
Cor igne flagrans exhibes.

Ad hoc in aris abderis
Vini dapisque imagine,
Fundens salutem filiis
Transverberato pectore.

Te nationum Praesides
Honore tollant publico,
Colant magistri, judices,
Leges et artes exprimant.

Submissa regum fulgeant
Tibi dicata insignia:
Mitique sceptro patriam
Domosque subde civium.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui sceptra mundi temperas,
Cum Pater, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen

Multiplicabitur ejus imperium.
R. Et pacis non erit finis.

2 comentarios:

Luis Javier dijo...

¡Bonito himno!

Romanista dijo...

La traducción esta en el devocionario de la Fraternidad (America del sur). No encontre traducción parecida a la del devocionario en la web. Lo dejo pendiente. Saludos